monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 50
{XI} fit et dysintericis remedium singulare ovo effuso in fictile novum eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo confusis crebroque permixtis; quo fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adiciunt rubentem vinumque; et alio modo temperant, olei tantum mensura pari pineique corticis II sexagensimis denarii, una eius quod rhum diximus, mellis obolis V simul decoctis, ita ut cibus alius post IIII horas sumatur. torminibus quoque multi medentur ova bina cum alii spicis IIII una terendo vinique hemina calefaciendo atque ita potui dando.